Praecepitque Dominus Moysi de jugi sacrificio, et de sacrificiis legalium solemnitatum. Sed quia non offerebatur hostia sine libamentis, de his breviter praemittendum est. Libamen, vel libamentum, erat simila oleo glutinata, et vinum; quae cum hostia adolebantur, ut scilicet quasi panis, et vinum, et caro Domino offerentur. Cuique vero hostiae proprium libamen determinatum erat. Pro agno similae decima pars ephi, vini quarta pars hin, vel ephi offerebatur. Erant autem ephi et corus mensurae aridorum, hin et batus liquidorum. Pro vitulo de simila tres decimae, de vino media pars hin. Et forte tres decimae erant integrae, de tribus ephi, vel de uno ephi.